

Epistola I ad Corinthos*
Caput 4: Versus 15
Paedagogorum.Dum paedagogos nominat, pueros significat.Per Evangelium.Addiditper Evangelium,ne ipsius putaretur esse quod Dei est. Ait enim Dominus in Evangelio:Ne vobis dicatisPatrem in terra, unus est enim Pater Deus[Matth. 23.]; non ut hoc nomen caeteris tollatur, sed ne gratia Dei qua in aeternam vitam generamur, naturae vel potestati, vel etiam sanctitati cujusquam hominis tribuatur.